25 de dez de 2012

Feliz Natal!

Eis o texto do Martirológio Romano para o dia de hoje:

Innúmeris transáctis sæculis a creatióne mundi,
quando in princípio Deus creávit cælum et terram
et hóminem formávit ad imáginem suam;
permúltis étiam sæculis,
ex quo post dilúvium Altíssimus in núbibus arcum posúerat,
signum fœderis et pacis;
a migratióne Abrahæ, patris nostri in fide,
de Ur Chaldæórum sæculo vigésimo primo;
ab egréssu pópuli Israël de Ægypto,
Moyse duce, sæculo décimo tértio;
ab unctióne David in regem, anno círciter millésimo;
hebdómada sexagésima quinta, juxta Daniélis prophetíam;
Olympíade centésima nonagésima quarta;
ab Urbe cóndita anno septingentésimo quinquagésimo secúndo;
anno impérii Caésaris Octaviáni Augústi quadragésimo secúndo;
toto Orbe in pace compósito,
Iesus Christus,
ætérnus Deus æterníque Patris Fílius,
mundum volens advéntu suo piíssimo consecráre,
de Spíritu Sancto concéptus,
novémque post conceptiónem decúrsis ménsibus,
in Béthlehem Iudæ náscitur
ex María Vírgine factus homo:

Natívitas Dómini nostri Iesu Christi secúndum carnem.
Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...